Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/348/

481. De Mare Stangno.

1108.

In Dei nomine. Ego Gaucelmus et fratres mei Arnaldus Catiarmati, Achelmus Willelmi, Gonbaldus quoque Rotberti, coram principibus castri nostri, ducti amore Dei et precibus domni Galterii, donamus sancto Salvatori et beatæ Fidi gloriosæ virgini de Conchis atque Begoni abbati monachisque ejusdem loci tam presentibus quam futuris, pro redemptione etiam animarum nostrarum et omnium parentum nostrorum, illum locum qui vocatur Mansirot situm inter mare et stagnum, quantum ad nos pertinet et generationem nostram, integre et ingenue in /349/ perpetuum possidendum. Hoc autem facimus ad salvetatem → Gloss. salvetatem et monasterium sub honore Dei et beatæ Fidis ibi construendum et ad cunillos → Gloss. cunillos etiam per forestem nutriendos, sicuti cruces inposite designant per circuitum. Extra quoque hunc terminum damus prædicto loco omnem terram arabilem que in tota illa foreste inveniri bona et poterit ad laborandum et cetera que inde necessaria fuerint ad usus fratrum ibi Deo servientium, concedentes etiam pascua porcorum ingenue et vaccas a paduir per forestem tam in estate quam in hieme. De venis quoque piscatoriis, cum facte fuerint, ingenue concedimus terciam partem ad ipsam beatæ Fidis salvetatem quam secundum loci situm placuit appellari Marestagnum. Post discessum vero domni Galterii, prior prefati loci de ipsa beatæ Fidis congreggatione, vir religiosus et timens Deum eligatur, nec facile aliquando dejiciatur, nisi forte, quod absit, viciosus repertus fuerit, et sic clarescentibus culpis ejecto, alius qui dignus sit subrogetur.

Ego gratia Dei A. Burdegalensis archiepiscopus cum consilio et auctoritate clericorum meorum supradictum omnem donationem laudo et confirmo et in quantum pertinet ad ipsam beatæ Fidis salvetatem, salva reverentia nostræ sedis, concedo ingenue omne jus et debitum ecclesiasticum perpetuo inibi conservandum.

Ego W. dux Aquitaniae, ductus precibus domni P. venerabilis Pampilonensis episcopi seu domni Galterii servi Dei, hanc cartam donationis laudo et confirmo et quicquid deinceps ab aliquo in terra mea ad ipsam beatæ Fidis salvetatem datum fuerit ingenue concedo, dono securitatem semper et ingenuitatem per totam terram meam coram principibus patriæ rebus omnibus que ad ipsam jam prenominatam salvetatem pertinent.

Facta carta donationis anno ab incarnatione domini mcviii, in festivitate beati Andreæ, coram principibus patriæ, regnante Philippo rege Francorum, ac domno P. episcopo præsidente Pampilonensi æcclesiæ et Conchensi monasterio, domno Begone abbate. — S. domni A. archiepiscopi. S. W. ducis et comitis. S. Hugonis de Laziniano. S. Arnaldi de Blancafort. S. W. Furt. S. Aimerici de Burg. S. Conbaldi archidiaconi. Fortis Gaucelmi archipresbyteri inter alios laudavit. S. Gaucelmi et fratrum ejus de Lasparra. S. Gonbaldi Rotberti. S. W. Helie. S. W. prepositi. /350/ S. Rotlandi et fratrum ejus de Castello Novo. S. Guitardi de Burg. S. Petri de Burdegala. — Bonefacius, beate Fidis monachus, hanc donationis scripturam dictando subscripsit.