Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/392/

5591. De Portu De Bladenet.

1183, 9 avril.

Notum sit præsentibus et futuris quod Durantus Hectoris, in extremis positus, dedit sancto Salvatori et sancte Fidi et monhacis Conchensibus præsentibus et futuris et famulis eorum undecumque venientibus et euntibus in sua parte portus de Bladenet transvectionem sine precio. Et hoc concessit uxor ejus B. et filius ejus V. fratres vero ejus Raimundus et Berengarius, in sua parte, prædicti portus concesserunt similiter eisdem monhacis et eorum famulis transvectionem sine precio. Hector quoque Bernardi et Bernardus Hectoris, si quid habebant vel ad eos aliquo modo provenire poterant, totum eodem monasterio concesserunt Deo et beate Fidi et monachis prædictis et eorum famulis. Et hi omnes supradicti juraverunt as prædictas donationes et concessiones jam dicti portus se sine omni violatione hac violentia observaturos. Et his omnibus militibus supradictis concesserunt domnus G. abbas et conventus et promiserunt habitum religionis illis in extremis positis se daturos. Quod si superni tenerent, deberent de suis rebus dare Deo et beate Fidi quod gratum sit et acceptabile. Sub eodem sacramento promiserunt et jam dicti milites quod, si aliquid illorum a predictis monachis vel eorum famulis aliquid extorqueret pro transvectione, de propriis rebus eis redderent.

Facta donatione ista anno ab incarnatione m c lxxxiii in sabhato pascali. — Hujus donationis testes sunt... B. prior Pomarii, Poncius Alb..., et Galterius, et Oliverius, et D. presbyter d’Espairac, et V. de la Ginesta, et D. presbyter de Pom..., et V. Faraldi, et Guido de P... Montis Arnaldi.

Torna su ↑

[Nota a pag. 392]

1. Le numéro 559 a été intercalé entre les numéros 75 et 76. Torna al testo ↑