Desjardins

Cartulaire
de l’Abbaye de Conques
en Rouergue

/398/

571. De Regnaco.

1051, 6 avril.

Jhesu Christi domini nostri in nomine a quo, per quem et in quo fiunt, subsistunt consistuntque reguntur quoque ac disponuntur omnia. Incipit series olografi quod facit Alcherius, vir nobilitate procipuus, ut apostolus præcipit Paulus: omnia quæcunque facitis, sive in verbo sive in opere, omnia in nomine Domini facite. Notum ergo sit omnibus hominibus quod ego Alcherius, quamvis peccator et indignus, non tamen pietate et misericordia Christi difisus, ob peccatorum meorum remissionem et genitoris mei Comarchi pariterque genitricis Trudgardis seu fratrum meorum adipiscendam commissorum delictorum indulgentiam, post mei corporis dissolucionem, relinquo simul et dono ad altare sancte Dei genitricis Mariæ Rutenensis sedis seniorisque æcclesiæ aliquid de alodio meo, quamdam scilicet æcclesiam sancti Petri in comitatu Rutenensi quæ vocatur Regnacus, quam jure hereditario hactenus possideo cum omnibus quæ ad eandem æcclesiam pertinent et pertinere debent, tali modo talique tenore ut nullus episcopus nec ulla potestas sed neque aliquis /401/ homo vel femina donare alicui possit aliquid de hoc predicto alodio neque per alodium neque per fevum → Gloss. fevum, nisi quantum ad presens donatum est. Quod si fecerint, veniant filii Ricardi vice comitis et filii Abonis, nepotes mei, et ponant super altare sanctæ Mariæ prefate sedis viginti solidos Rutenensis monete, et habeant ipsam æcclesiam cum omnibus quæ sunt ejusdem æcclesiæ. Denique ego Alcherius hæc omnia ideo dono pariter et concedo predicto sedis altari, ut pontifex ejusdem æclesiæ, me defuncto, donet Lutevensi episcopo pro offerendo sacrificio laudis Deo decem solidos propter remedium anime mea et absolutionem meorum peccatorum, insuper et kanonicis ipsius sedis sancti Genesie Lutevensis donet septuaginta solidos Raimondenses in comunia → Gloss. comunia, quin etiam monachis altaris sancte Fidis qui est situm in eadem villa donet xx solidos similis monete; horum autem denariorum numerus concluditur in centum solidis optimis Raimundensibus.

Facta carta hujus donatione viii idus aprilis, anno mli ab incarnatione Domini, regnante Aianrico rege. — S. Alcherii qui hanc conscriptionem fieri jussit firmarique rogavit. S. Gauzfredi. S. Bernardi. S. Ugonis. — Geraldus scripsit.