Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber IV

[85 vo]

/177/ Francese →

[II]

De flascone vacuo relicto.

[86 ro]

Interea dum hęc ita mirabiliter geruntur, ocurrit et aliud insigne factura, quod quia laude simul et amiratione invenitur dignum, huic pagine nefas credimus abnegandum. Arvernico: Bouillet corr. Arve[r]nico Arvernico ex territorio quidam agricole orationis gratia ad sanctę martiris Fidis in S. in maiuscoletto Fidis concurrebant templum. Qui transmeato amne Holitis1, dum ad quandam arborem quę vulgo rixiacus vocatur pervenerunt, sub frondosa illius arboris umbra residentes, cadum vini quem secum deferebant ad reprimendos estivos vapores inter se dividunt, flasconemque vacuum in arborem abeuntes sub tutela sanctę virginis suspendunt. Peractis igitur orationum votis, dum de vase illo solliciti retrogrado calle ad eandem devenerunt arborem, deponentes a ramis, mirabile dictu, ita redundans meracissimo valerno repererunt quod dimiserant vacuum, ac si sub autumnali sole recentis musti concretis spumis ab imo fundo ad superiora efferbuisset. Qua visione stupefacti, agnoscunt id divinitus per virtutem sanctę virginis actum, in cujus protectione hunc ynoforum commendarant servandum. Quod munus cęlitus sibi collatum, mox commune omnibus viatoribus necnon et supervenientibus, tamdiu in honore sanctę virginis fecerunt, donec exhausto vasę a propinatione prodigas manus continuerunt. Inde pro tanto beneficio congratulantes, Deo ac sanctę martiri inmensa laudum preconia referant, ceptumque ad propria reditum pulvereo calle lęti peragunt.

Torna su ↑

[Note a p. 177]

[II]. S. Torna al testo ↑

1. Holitis, le Lot. Le Cartulaire écrit Oltis, (nº 32, 33, 572); dans l’idiome du pays, on dit Olt. Torna al testo ↑