Liber Miraculorum
Sancte Fidis
ed. Bouillet 1897

Liber II

[62 ro]

/118/ Francese →

[X]

De miraculo spinuli aurei sanctę Fidi a Richaredę comitissa negati.

Sed et hoc inter joca sanctę Fidis conferunt, quod frequentius a Ricarede comitissa, jam post mortem viri sui Raimundi vidua1, fibulam auream et artificiose compositam, quę vel latine spinx vel rustice spinulus dicitur, queritare eadem sancta per quietem videbatur. Tamquam: tanquam S. Tamquam prorsus in eo delectetur puellarisk animus quod solent id etatis juvenculęl cupere atque affectare. Nam adolescentula, ut in primo libro scripsimus, legitur sumpsisse martirium2. Quod cum supradicta Ricaredis, crebro compulsa admonitu, Haustrino in superioribus memorato Haustrini filio3 credidisset, eodem cohortante sibi consuluit, profectaque ad Conchas ejusdem ponderis aurum pro permutacione spinuli obtulit. In /119/ revertendo autem, haud longius a Conchis quam duobus fere milibus, cum regius equus subter illam grata et expedita inter alios motaret vestigia, spinulus quem dixi ramo hesit arboris. Qui longe accitus ac diu quesitus inventione caruit. At illis abeuntibus, quedam christianissima femina loci illius indigena repperit, et ignara cujus fuerit, sanctę Fidi retulit, dignum quippe judicans tali munere sanctam Fidem donare, quam se rusticam pompare. Hac arte non modo in hoc, sed et in pluribus sancta Fides duplex lucrata est aurum. Post paucos dies eadem Ricaredis ad Conchas remeavit, vicina enim erat utpote Rotenensium comitissa1. Quę prostrata in oratione forte videt spinulum capiti imaginis affixum. Et mirata causamque percunctata, Deo grates egit, qui negligentiam illius eo modo castigasset.

Idem tamen aurum in necessarios usus post hec expensum est. Nam revera constat sanctam Fidem non ob aliud expetiisse ornatum, quam in cęlesti gloria venustant inestimabilium monilia margaritarum.

Torna su ↑

[Note a p. 118]

[X]. S. M. Torna al testo ↑

k. declararetur pupillaris. Bonal. Torna al testo ↑

l. mulierculae. (Hist. de Lang. et Bonal). Torna al testo ↑

1. Richarde, peut-être de la famille de Richard, vicomte de Millau, épouse de Raymond III, dont nous avons dejà parlé (Cf. p. 73, note 1). Devenue veuve, Richarde presida longtemps à l’administration des comtes de Rouergue et de Narbonne (Cf. Bosc, Mèm. p. 139). Le Cartulaire mentionne plusieurs donations d’elle à l’abbaye de Conques (nos 8, 15, 566). Torna al testo ↑

2. L’Histoire de Languedoc, portant « maritum » au lieu de « martyrium » (II, Pr. col. 6), D. Vaissète en conclut que la comtesse Richarde s’était mariée très jeune et lui applique tout ce passage. Or, au Ier livre, il a été question de sainte Foy et de sa jeunesse lors de son martyre – statura puellaris (c. i) – et il n’a été fait aucune mention de Richarde jusqu’ici. L’historien du Languedoc s’est donc mepris, et Bosc après lui (Mém. p. 427). Il faut voir dans tout ce passage la martyre d’Agen, mise à mort à l’âge où les jeunes filles recherchent ce qui flatte leur vanité. Torna al testo ↑

3. Au sujet d’Haustrinus (Austrin), cf. sup. l. I, c. xxii. Torna al testo ↑

[Nota a p. 119]

1. Conques est à 39 kilomètres de Rodez. Torna al testo ↑